N. 5. Officialium 4. Johannis II. n. 3360, fól. 149.

N. 5.
Officialium 4. Johannis II.
n. 3360, fól. 149.

Petri Michaelis Carbonell Scribe mandamenti et Regii Archivarii.

Nos Joannes etc. Vaccante superioribus diebus officio Scribe ac tenentis claves nostri Regii Archivi in palacio Regio civitatis Barchinoneab antiquissimis annis pro conservacione regestoruminstrumentorum et ceterorum monumentorum predecessorumnostrorum instituti videlicet per mortem Jacobi Garciaipsius officii ultimi possessoris qui in mense octobrio anni a nativitate Domini millesimi CCCC.i septuagesimi quinti debitum nature persolvit. Et cum nos sepe numero secreto nostre mentis scrutinio ad ipsum tanti ponderis officium quod non nisi probate electe ac fide persone comtti debet personam ydoneamquereremus quam in eiusmodi quondam Jacobi locum ipsi officio prefficoremus usque hac distulerimus de dicto officio alicui providere nondum certi de ydoneytate ac plena sufficiencia illius persone cui comittendum esset tandem ad vos fidelem nostrum Petrum Michaelem Carbonell notarium civem Barchinoneintuhitum consideracionis nostre convertimus quem plurium fidedignorum testimonio ac comunis fame preloquio noscimus fide probitate et animi sinceritate aliisque virtutibus esse ornatum valdeque abtum et ydoneum non modo ad ipsum officium exercendum sed multo etiam maiora onera subeundum.His igitur consideracionibus inducti de vestris eisdem fide probitate ydoneytate et industria plenissime confidentes vos dictum Petrum Michaelem Carbonellum quem die presenti in carta porcionis domus nostre promemorato officio scribi fecimus in Scribam nostrum ac tenentem claves memorati Archivi nostri Barchinone preficimus preeligimus et assumimus ipsumque officium vobis dum vitam duxeritis in humanis scienter delliberate et consulto concedimus prostito tamen prius per vos antequam exercicio officii prelibati vos inmisceatis juramento per predecessores vestros prestari solito iuxta formam ordinacionis domus nostre et quemadmodum prothonotarius noster prestare consuevit non obstante pragmatica et seu ordinacione domus nostre qua statutumest quod unus ex scribis et de nostra scribania preffato officio deligendus seu deputandus sit quoniam pro hac dumtaxat vice in his dispensamus eique pracmatice seu ordinacioniomnino derogamus sic quod ex nunc in antea predicta pracmaticaseu ordinacione non obstante vos dictus Petrus Michael Carbonellus et nemo alius dum vixeritis ut est dictum dictumofficium teneatis regatis et exerceatis ceteraque omnia faciatis ad que ratione dicti officii et illius exercicii iuxta ipsas Regie domus ordinaciones sitis strictus cum quitacione ordinaria vestitu juribus pertinenciis emolumentis honoribus preheminenciis prerogativis exerciciis et aliis universis et singulis eidem officio quomodolibet competentibus ac juste et debite recipi solitis et consuetis sicuti vestri in officio ipso predecessores et signanter ipse Jacobus Garcia melius et utilius tenuerunt rexerunt et exercuerunt ac iuste et debite receperunt regereque et exercere ac percipere potuerunt. Illustrissimoque propterea Ferdinando Regi Castelle Legionis et Sicilie et primogenitoac gubernatori generali et post nostros felices dies in Regnisac terris nostris indubitato successori nec non JohanneRegine Sicilie Infantisse Aragonum filieet locumtenente nostre generali in principatu Cathalanie Regno Maioricarum et Insulis ei adjacentibus intentum nostrum hoc incomutabile nunciamus Cancellarioque vicecancellario regentiquecancellariam vicemque gerentibus ipsorum gubernatoris generalis etiam gubernacionem regentibus et insuper baiulis generalibus vicariis justiciisprothonotario theseurario seu ipsam theseurariamregenti Scribeque porcionis ac in dictis officiis locatenentibus secretariis judicibus curie alguziriis scriptoribus portariis virgariis nunciis ceterisque universis et singulis officialibus et subditis nostris ubique dicionis nostre eorumque locatenentibus dicimus et de certa nostra sciencia et consulto mandamus sub ire et indignacionis nostre incursu ac ad penam Mille florennorum auri quod provisionem presentem per nos factam firmam habentes et efficacissime observantes et observari facientes vos dictum Petrum Michaelem Carbonellum (Car-nonellum)pro Scriba nostro ac tenente predicti Archivinostri claves et neminem alium ex nunc in antea vestri vita durante habeant teneant reputent atque tractent vosque in possessionem exercicium regimen et administracionem dicti officii una cum pleno illius exercicio inducant pariter et admittant et inductum et inmissum manu teneant et deffendant contra cunctos illique eorum ad quos spectet respondeant et responderi faciant cum omnimoda integritate de quitacione vestitu et aliis juribus et emolumentis ad dictum officium quomodolibet pertinentibus et spectantibus et aliter provisionem graciam et concessionem nostram huiusmodi omniaque et singula in ea contenta teneant firmiter et observent tenerique et observari faciant inviolabiliter per quoscumque et non contraveniant aut aliquem contravenire sinant aliqua occasione seu causa quoniam nos eis et eorum cuilibet peragendi contrarium tollimus omne posse irritumque et inane decernimus ac nullius efficacie seu vigoris si quippiam in adversum fuerit gestum aut aliter quomodolibet atemptatum. In cuius rei testimonium presentem fieri jussimus sigillo nostro comuni impendenti munitam. Data Cesarauguste nono die decembris anno a nativitate Domini Millesimo CCCC septuagesimo sexto Regnique nostri Navarre anno LI aliorum vero regnorum nostrorum XVIIII.
Rex Johannes.
Dominus Rex mandavit michi Galcerando Bertrando visa per Johannem de Madrit pro Regente thesaureriam et Rosellpro conservatore.
P.