N. 26. Memoriale n. 49. fól. 73. v.

N. 26. 

Memoriale n. 49. fól. 73. v.

Presentatio predicte provisionis facte Prothonotario.

Die XXIII Martii anno a nativitate Domini MCCCCLXXXXII (1492) in CivitateGranate fuit huiusmodi Regia provisio per infrascriptum Franciscum Carbonell nomine suo proprio ac pro parte dicti patris sui absentis presentata eidem magnifico domino prothonotario qui R. etc. obtemperando ac obediendo ut decet mandatis Regie Maiestatis admisit eandem Regiam provisionem juxta sui seriem et tenorem et signanter dictum Franciscum Carbonell ad exercitium et alia assueta dicti officii Scribe mandati juxta regias ordinationes et alias prout in ea latius continetur. Mandans ita continuari prout factum fuit per me Johannem Domingues Scribam mandati eiusdem Regie Maiestatis ac notarium publicum presentibus ad hec pro testibus Jocobo Climent et JacoboRemiro Regiis scribis. – F. Clemens Prothonotarius.

Memoriale n. 49. Fól. 74.

Presentatio predicte provisionis facte locumtenenti Prothonotario.

Die Lune XXI Maii Anno a nativitate Domini MCCCCLXXXXII in Civitate Barchinonaper prefatum Franciscum Carbonellum fuerunt presentate huiusmodi littere mihi Johanni Peyro Locumtenenti prothonotarii Serenissimi ac potentissimi domini Regis qui recepta etc. paratus sum Regiis obedire mandatis. – Joannes Peyro locumtenens prothonotarii manu propria.

Notas autógrafas