N. 25. Itinerum. 18. Ferdinandi II. n.3649. fól. 142.v.

N. 25. 

Itinerum. 18. Ferdinandi II. n.3649. fól. 142.v.

Francisci Carbonelli.
Nos Ferdinandus etc. Concessimus nuper vobis dilecto et fideli nostro Francisco Carbonello filiodilecti et fidelis Scribe mandati ordinarii Cancellarie nostre et tenentis claves Archivi Regii nostri Petri Michaelis Carbonelli eodem patre vestro super his nobis humiliter supplicante vestris exigentibus meritis et serviciis quod una simul et insolidum cum eodem genitore vestro sitis Scriba mandati et tenens claves nostri Archivi in Civitate Barcinone non ut duo Scribe et tenentes claves nostri Archivi sed ut unus officiumque ipsum una et in solidum cum eo tenendo regendo et exercendo omnia que et singula ad ipsum officium pertinencia et spectantia faciendo et libere exercendo cum exercicio el auctoritate transcribendi et claudendi in dicto Archivo ita quod per cessum vel decessum alterius aut aliam quamcumque dimissionem dictum officium non conseretur vacarein totum vel in partem sed in superstite et non cedente seu non se abdicante remaneret integrum et unus vestrum per cessum decessum abdicationem aut aliam quamcumque alterius dimissionem solus illud continuaret et administraret nulla alia provisione nova mandato consulta aut confirmatione expectatis prout hec et plura alia ex tenore privilegii super eis vobis per nos concessi quod datum fuit Cordube die vicesimo primo Maii anno a nativitate Domini millesimo quadringentesimo octogesimo tercio ad quod nos referimus latius et seriosius patere videntur. Verum quia ut pro predicti Petri Michaelis Carbonelli patris vestriintelleximus quod ipse genitor vester crescente etatecirca ea que ad commodum anime et spiritualia sunt magis quam temporalia animum dirigens cupit intenditque a mundanis negociis et temporalibus aliquantulum abdicare ut melius spiritualibus vacare possit cupitque vos de cuius fide probitate et ydoneitate ad modum confidimus in locum suum ad regimen et exercicium eiusdem officii Scribe mandati preficere ut vos dictum Franciscum Carbonellum eius filium conscribam et conarchivarium una simul et insolidum cum eo in exercicio videlicet supplicationes decretandi mandata apponendi et processus actuandi et alia faciendi que per scribas mandati nostre Cancellarie possunt et debent exerceri faciendi el exercendi loco sui ponere constituere et sufficere remanente tamen eodem patre vestro una simul et insolidum vobiscum in dicto Scribe mandati ac tenentis claves nostri Archivi officio cum exercicio et auctoritate solum et dumtaxat transcribendi et claudendi in dicto Archivo. Et cum retentione quitationis ordinario ratione dicti officii Archivarii que eidem patri vestro durante eius vita reveretur et quod altero cedente decedente officium prefatum a se abdicante superstes sit et remaneat in dicto officio et eius pleno usu et exercicio nulla alia provisione seu mandato expectatis fuitque super his nostre Maiestati humiliter suplicatum ut predicta de nostri Regia solita benignitate eidem genitori vestro et vobis concedere dignaremur. Nos vero dictis supplicationibus benigniter inclinati prospectisque meritis et serviciis dicti patris vestri atque vestris tenore presentis et de nostri certa scientia deliberate et consulto vos dictum Franciscum Carbonellum in exercicio supplicationes providendi mandata apponendi processus actuandi et alia que per Scribas mandati nostre Cancellarie et possunt exerceri et fieri in locum dicti patris vestri ponimus preficimus et ordinamus ita quod deinceps vos dictus Franciscus Carbonellus exercicium dicti Scribe mandati officiifaciatis et exerceatis sic et prout dictus pater vester hactenus faciebat et facere et exercere poterat ante huiusmodi nostram concessionem et provisionem et quod omnes processus acta et scripturas que ratione dicti officii et exercicii scribe mandati dictus pater vester habet et hactenus fecerit et alios processus et scripturas nostre Cancellerie sibi dimissas sint et tradantur vobis eidem Francisco Carbonello et illarum salaria et emolumenta habeatis exigatis et recipiatis et in vestros usus et utilitates convertatis et idem genitor vester sit una simul et insolidum vobiscum Scriba mandati et tenens claves nostri Archivi cum exercicio et auctoritate dumtaxat transcribendi et claudendi in dicto Archivo et cum quitatione et vestito que durante eius vita eidem reservari volumus prout superius continentur. Et quod altero vestrum cedente decedente aut a se officium abdicante superstes sit et remaneat in dicto officio et eius pleno jure usu et exercicio in ceteris autem privilegio memorato in suo robore permansuro. Mandantes per hanc eandem magnifico et dilecto consiliario et prothonotario nostro Philipo Clementi et eius locumtenenti in dicto officio scienter et expresse quatenus a cetero vos dictum Franciscum Carbonellum ad dictum exercitium Scribe mandati mandata provisiones privilegia litteras rescripta et omnes alias scripturas que per scribas mandati nostre Cancellariefieri spediri et provideri consueverunt admittant prout hactenus dicto patri vestro admiserunt nullo alio mandato a nobis expectato quibusvis ordinationibus domus nostre pragmaticis sancionibus et aliis quibusvis premissis forsan contrariis quibus pro hac vice dumtaxat vobiscum dispensamus et dispensatum esse volumus nullatenus obstituris. Illustri propterea Infanti Enrico patrueli et locumtenenti generali nostro carissimo intentum nostrum declarantes dicimus nec non venerabili in Christo patri magnificis et diloectis consiliariis nostris Cancellario vicecancellario et Regenti Cancellariam nostram prothonotario et eius locumtenenti ceterisque universis et singulis officialibus nostris dicimus precipimis et jubemus expresse et de certa scientia ad nostre gracia et amoris obtentum penamque florenorum auri Aragonum mille nostris inferendam erariis requirendos tamen requirentes ut nostram huiusmodi provissionem et omnia et singula in ea contenta teneant firmiter et observent et faciant ab omnibus inconcusse observari et non contrafaciant vel veniant aut aliquem contrafacere (se lee con rafacere) vel venire sinant ratione aliqua sive causa. In cuius rei testimonium presentem fieri jussimus nostro comuni sigillo in dorso munitam. Data in nostris felicibus Castris agriCivitatis Granate die XVII mensis octobris anno a nativitate Domini millessimo quadringentesimo nonagesimo primo.
Yo el Rey.
Dominus Rex mandavit michi Joanni de Coloma. Visa per Thesaurarium et conservatores generales.
P.
/ Nota: Coloma : Colón : Columbus : Colom, etc. /

Doc. 26