N. 23. Legajo de cartas Reales y autógrafos.

N. 23. 

Legajo de cartas Reales y autógrafos.

Nos infans Henricus etc. Consuevit Regia Ma.tas (Majestas, Majestad) donationibus seu aliis contractibus legitime factis concessionis gratiam impertiri. Cum itaque ut accepimus Raphaelemde Riudor notarium publicum Barcinone donationem post obitum suum fecisse vobis dilecto et fideli dicti domini Regisac nostro Francisco CarbonelloRegio Scribe notarioque et Archivario ipsius domini Regis contemplatione matrimonii vestri et Joannae domicelle filiae sue non modo de scripturis notarie eiusdem Raphaelis sed etiam notariarum aliorum tabellionum quas dictus Raphael tenebat et possidebat quemadmodum de dicta donatione constat instrumento capitulorum dicti matrimoniiconfecto apud Joannem Geraldum notarium publicumBarcinone die nono julii anno presenti et infrascripto. Et quamquam ipsa donatio sic facta nulla indigeat confirmatione tamen ut obtrectatorum morsus vipereos effugere valeatis et ea suis viribus semper persistat ad supplicationem nomine vestro nobis factam qui vices Regias in hac parte gerimus tenore presentis chartenostre firmiter perpetuo valiture predictam donationem ob causam matrimonii ut predicitur factam laudamus approbamus et ad cautelam confirmamus ac etiam si et ubi opus fuerit predictas omnes et singulas scripturas et etiam quasvis alias quas dictus Raphael de Riudor in dicta donatione penes se retinuerit de quibus nihil ordinaverit vobis de novo donamus comittimus et concedimus ita quod vos absque Vicarii Barcinone seu alterius officialislicentia instrumenta testamenta codicillos protocolla capibrevia notularum et scripturas dicti Raphaelis de Riudor et dictorum aliorum notariorum teneatis et regalis ac in mundum cum expedierit redigatis et claudatis ac partibus quibus tradenda fuerint tradatis et salaria debita recipiatis aliaque omnia et singula super his peragatis quae dictus Raphael de Riudor dum vivebat poterat. Mandantes per hanc eandem universis et singulis Regiis officialibus et eorum locatenentibus ut huiusmodi concessionem nostram teneant et observent ratamque et firmam habeant et contra eam non veniant seu aliquem contravenire permittant aliqua ratione. In cuius rei testimonium etc. Datum BarcinoneXV die julii anno MCCCCLXXXVI.
Fuit mandatum expediri per Joannem Peyro Locumtenentem protonotarii qui voluit hanc ordinari per me P. M. Carbonellum.

Doc. 24