N. 22. Memoriale n. 49. Fól. 71.

N. 22. 

Memoriale n. 49. Fól. 71.

Hic transcribere curavi ego quidem Petrus Michael Carbonellus instrumentumpossessionis Scribe mandati et Archivariitradite Francisco Carbonello filio meo precharo.

Noverint universi: Quod anno a nativitate Domini MCCCCLXXX quarto die vero Mercurii XXXI mensis decembris vigiliacircuncisionis domini nostri Jesu-Christi presente et vocato me Galcerando Bertrando Ser. mi domini Regis Scriba Regiaque auctoritate notario publico per totam terram et ditionem ipsius domini Regis et presentibus etiam et vocatis magnifico Joanne Aybri burgensi ville Perpiniani honorabilibusque Antonio de Puigdangoles mercatore et Francisco Nicolao de Molis notario publico civibus Barcinone testibus ad hec vocatis specialiter et rogatis coram multum magnifico et circunspecto viro domino Joanne Pages milite legumque professoreVicecancellario predicti domini Regis sedente in Regio Archivo Barcinone personaliter constitutus Franciscus Carbonellus Regius Scriba ac tenens clavesipsius Regii Archiviuna et insolidum cum Petro Michaele Carbonello patre suoScribaque Regio ac tenente claves dicti Regii Archivi obtulit et presentavit debita cum reverentia et per me dictum et infrascriptum notarium legi publice petiit et requisivit eidem quandam certificationem in papyro scriptam et per magnificum Ludovicum de Santangel Scribam portionisdicti domini Regis expeditam et directam magnifico domino Philippo Clementi eiusdem domini Regis Prothonotario que data fuit in villa de Madrit XXIII die mensis Aprilis anno proxime lapso in et cum qua predictus dominus Rex cum voluntate et supplicatione predicti Petri Michaelis Carbonelli mandavit scrivi in charta portionis domus sue predictum Franciscum pro Scriba mandati Cancellarie dicti domini Regis et tenente claves Archivi predicti una et insolidum cum dicto patre suo prout hec et alia in dicta certificatione continentur et que certificatio iam fuit prius per dictum Franciscum presentata predicto prothonotario qui etiam acceptavit eam et admisit dictum Franciscum in Scribammandamenti dicte Cancellarie ac tenentem claves dicti Archivi cum exercitio quitatione et prerogativis quibus uti valeat modo et forma in ipsa certificatione expressis quemadmodum hec continentur in pede dicte certificationis. Et nihilominus dictus Franciscus Carbonellus ibidem obtulit et presentavit debita cum reverentia ac per me dictum et infrascriptum notarium legi publice petiit et requisivit prefato domino Vicecancellario quoddam privilegium in debita forma expeditum et per dictum dominum Regem de et super dictis certificatione et provisione dicti officii Scribe mandamenti et Regii Archivi factum et concessum dicto Francisco Carbonello in quadam membrana scriptum Regioque sigillo inpendenti munitum que data fuit in civitate Corduboe die vicesimo primo mensis Maii anno proxime decurso. In et cum quo prefatus dominus Rex inter ceteros mandavit predicto domino Vicecancellario ut dictum Franciscum Carbonellum quamdiu vixerit pro Scriba mandamenti ac tenente claves dicti Archivi cum dicto Petro Michaele Carbonello eius patre et sine eo haberet et teneret illumque in possessionem ipsius officii prestito prius per eundem Franciscum solito juramento induceret prout hec et alia in dicto privilegio latius exarantur. Insuper predictus Franciscus Carbonellus humiliter supplicavit et etiam requisivit dictum dominum Vicecancellarium ut in vim predicte certificationis et privilegii ipsum Franciscum in possessionem dicti officii Scribe mandamenti et Regii Archivarii poneret et induceret quoniam ipse erat presto et paratus parere mandatis dicti domini Regis et dicti domini Vicecancellarii ac tenere facere et complere omnia et singula ad que Regius Archivarius dicti Archivi teneatur et quemodmodum ceteri Archivarii tenuerunt fecerunt el compleverunt. Et lecta de verbo ad verbum ac publicata per me dictum et infrascriptum notarium predicta certificatione cum prefatum privilegium legere voluissem dictus dominus Vicecancellarius cercioratus ad plenum de toto ipsius tenore habuit illud pro lecto et publicato. Mandavit que ilico ut prius quam possessio dicti officii traderetur ego dictus et infrascriptus notarius legerem et publicarem quandam ordinationem Ser.mi domini Petri recolende memorie Regis Aragonum in quodam regesto dicti Archivi scriptam. Que data fuit apud locum vulgo dictum Tamarit de Literaduodecimo die Martii anno a nativitate Domini MCCC octogesimo quarto in et eum qua habetur totum id et quantum ipse Archivariusdicti Archivi facere tenetur. Ita demum quod sacramentum et homagium Cancellario prestare teneretur modo et forma quibus illud prothonotarius regius prestare tenetur. Et incontinenti lecta et publicata per me dictum et infrascriptum notarium predicta ordinatione prefatus dominus Vicecancellarius attentis predictis ut dixit habuit el tenuit ac habet et tenet dictum Franciscum Carbonellum pro Scriba mandati Cancellarie domini Regis ac tenente modo predicto claves dicti Archivi sicut in dictis certificatione et privilegio continetur. Et processit ad tradendam dictam possessionem dicto Francisco Carbonello in hunc qui sequitur modum recepit prius dictus dominus Vicecancellarius ab ipso Francisco sacramentum cuius virtute promisit et juravit predicta omnia et singula se tenere et facere quemadmodum ceteri alii Archivarii tenuerunt et fecerunt et facere debuerunt et etiam dictus dominus Vicecancellarius recepit homagium ore et manibus juxta usaticos Barcinone et constitutiones Cathaloniecommendatum ab ipso Francisco statimque mandavit dicto Petro Michaeli Carbonello patri dicti Francisci ut clavesdicti Archivi eidem dicto domino Vicecancellario traderet pro illis tradendis dicto Francisco qui eas una et insolidum cum dicto patre suo teneat juxta formam dicti Regii privilegii. Quiquidem Petrus Michael Carbonellus confestim tradidit dictas claves dicto domino Vicecancellario pro obtemperandis Regiis mandatis et dicti domini Vicecancellarii sed antea protestatus fuit quod per ipsam clavium traditionem et possessionem predictam non fieret eidem Petro Michaeli Carbonello preiuditium neque derogatio in exercitio Scribe mandamenti quitationeque sua et aliis juxta et secundum formam ac tenorem dictorum certificationis et privilegii et quemadmodum serenissimus dominus Rex in eisdem fieri et servari iussit. Et dictus dominus Vicecancellarius recipiens cum dicta protestatione et reservatione claves dicti Archivi tradidit incontinenti possessionem dicti officii Scribe mandamenti et Archivarii
predicto Francisco cum exercitio Scribe mandamenti quitatione et aliis prorogativis in dictis certificatione et privilegio enarratis quibus ipse Franciscus uti valeat modo et forma in ipsis privilegio et certificatione contentis. Et in signum ipsius possessionis seu quasi dicti officii ac aliorum predictorum dictus dominus Vicecancellarius tradidit dictas claves dicto Francisco Carbonello ut eas teneat una et insolidum cum dicto patresuo juxta formam Regii privilegii snpradicti. Et qui dictus Franciscus eas cum debita reverentia et honore modo et forma predictis et cum reservatione et protestatione superius mentionatis accepit eas et cum eis clausit et aperuit portasdicti Archivii in signum recepte possessionis omnium et singulorum predictorum. De quibus omnibus et singulis petiit et requisivit dictus Franciscus sibi et dicto patri suofieri et tradi unum et plura publicum et publica instrumentum et instrumenta per me dictum et infrascriptum notarium. Que fuerunt acta Barcinone die mense anno et loco predictis presentibus me et infrascripto notario et testibus predictis ad premissa vocatis specialiter et rogatis ut superius continetur.
Sig+num mei Galcerandi Bertrandi Serenissimi domini Regis Scribe eiusque auctoritate per universam ditionem suam publici notarii qui premissis omnibus dum sicut est dictum agerentur interfui eaque in hanc publicam formam redigens scribi feci et clausi. Constat de raso et correcto in linea XX recepit prius. Et de suprapositis in lineis XXI et etiam XXIIII Vicecancellarius.
P.

Doc. 23