N. 18. Offic. 1. Caroli 1. n.3877. fol. 27v

N. 18. 

Offic. 1. Caroli 1.
n. 3877. fól 27. v.
Nos Joanna et Carolus etc. Tenetis et possidetis ad vite vestre decursum vos dilectus noster Franciscus Carbonellus filius quondam Petri Carbonelli ex privilegio et concessione Serenissimi Regis Ferdinandi patris avi et domini nostri memorie inmortalis dato Cordube die vicesimo primo mensis maii anno a nativitate Domini millesimo quadringentesimo octoagesimo tercio officium sive officia Scribe mandati et Archivarii seu tenentis claves nostri regii Archivi Barchinone. Cumque pro parte vestra fuerit Majestatibus nostris humiliter supplicatum ut predictam regiam concessionem et privilegium laudare approbare ratificare et confirmare atque predictum officium seu officia Scribe mandati et tenentis claves prefati archivi Barchinone quatenus opus sit de novo vobis concedere ex nostra solita benignitate et munificencia dignaremur de vestris siquidem fide sufficiencia et probitate re ipsa cognitis admodum confisi nec non habentes respectum ad servicia per vos in dicto officio prestita et inpensa suppliccacioni eidem libenti quippe animo duximus annuendum. Tenore igitur presentis ex nostra certa scientia deliberate et consulto prefatam regiam concessionem quam hic pro tam sufficienter inserta haberi volumus et habemus ac si de verbo ad verbum presenti insereretur atque omnia et singula in eadem contenta laudamus approbamus ratifficamus et confirmamus atque quatenus opus sit predictum officium seu officia scribe mandati et Archivarii seu tenentis claves predicti Archivi Barchinone vobis dicto Francisco Carbonello de novo concedimus cum salario sive stipendiis juribus lucris emolumentis auctoritate privilegiis potestatibus prerogativis et aliis ad dictum officium seu officia pertinentibus et spectantibus sic et prout eodem officio vel officiis usus fuistis et estis in eorum possessione juxta formam seriem et tenorem privilegii et regie concessionis precalendate nostreque laudacionis approbacionis ratificacionis et confirmacionis atque nove concessionis munimine sen presidio roboramus et validamus. Quo circa Reverendis in Christo patribus magnificis dilectis consiliariis atque fidelibus nostris magno cancellario cancellariis vicecancellariis et regentibus nostram cancellariam protonotario scribe porcionis domus nostre ceterisque universis et singulis officialibus et subditis nostris atque eorum locatenentibus requirendis tamen ex eis requirentes dicimus et distinte precipiendo mandamus ex nostra certa scientia ad nostre gracie et amoris obtentum penamque florennorum auri Aragonum milie nostris inferendorum erariis quatenus huiusmodi nostram laudacionem approbacionem ratificacionem (ratificaciom) et novam concessionem atque omnia et singula in ea contenta teneant firmiter et observent tenerique et observari faciant ab omnibus inconcuse et non contrafaciant vel veniant nec aliquem contrafacere vel venire sinant racione aliqua sive causa si gracia nostra eis cara est et preapositam penam cupiunt non subire. In cuius rei testimonium presentes fieri jussimus nostro comuni sigillo inpendenti munitas. Data in villa Vallis Oleti die XXX mensis januarii anno a nativitate Domini millesimo quingentesimo decimo octavo regnorumque nostrorum videlicet nostre dicte Regine Castelle Legionis Granate etc. decimo quinto Navarre quarto Aragonum vero utriusque Sicilie Jherusalem et aliorum tercio Regis vero omnium tercio.
Yo el Rey.
Dominus Rex mandavit michi Ugoni de Urries visa per Cancellarium Augustinum Vicecancellarium generalem Thesaurarium de Gualbis Regentem et Conservatorem generalem.
P.

Doc. 19