N. 17. Offic. 2. Ferdinan. II. n. 3539. fól. 69.

N. 17. 

Offic. 2. Ferdinan. II. (Fernando el católico)
n. 3539. fól. 69. 

Nos Ferdinandus etc. Tenet et possidet dilectus et fidelis noster Petrus Michael Carbonell officium Scribe mandati ordinarii cancellerie nostre et tenentis claves Archivi regii in Civitate nostra Barcinone volentesque beneffacere vobis fideli nostro Francisco Carbonello filiodicti Petri Michaelis Carbonelli de nobis benemerito qui jamdiu in curia et servitio nostro permanetis scriptorsub magnifico et dilecto consiliario et secretario nostro Gaspare Darinyo fideliter et diligenter negotia curie nostre scribendo eodem patre vestro volente et Majestati nostre supplicante presentium tenore et de nostri certa scientia et consulto quamvis hoc ipsum continuari dudum in carta portionis domus nostre et expediri per certificationem jusserimus verumtamen ut cautius et tutius agatur dictum scribanie mandati et tenentis claves nostri archivipredicti eo modo quo dicto patri vestro concessum fuit ad vos dictum Franciscum Carbonellum una et in solidum cum ipso extendimus ampliamus et propagamus quadam regia pragmaticasanctione disponente huiusmodi officium non nisi scribe nostre cancellarie cum vacet concedi et quibusvis aliis pragmaticis ordinacionibus aut provisionibus sub quacumque verborum expressione contrarium forte disponentibus quibus pro hac vice dumtaxat dispensantes vobiscum super eisdem derogamus et derogatum esse volumus obstantibus ullo modo ita quod vos sitis cum dicto patre vestro una et in solidum Scriba et tenens clavespredictas non ut duo Scribe et tenentes clavesdicti Archivi sed unus officiumque ipsum una et insolidum cum eo teneatis regatis et exerceatis fideliter legaliter atque bene omnia et singula modo infrascripto faciendo el libere exercendo que ad dictum officium pertinere quomodolibet dinoscantur quodque per unum inceptum fuerit per alterum continuari possit et finiri. Nos enim officium ipsum vobis simul et insolidum cum eodem patre vestro eis melioribus via modo et forma quibus fieri possit conferimus cum exercitio auctoritate transcribendi et claudendi in dicto Archivoemolumentisque preheminenciis efc juribus ad ipsum pertinentibus personam enim vestram et illius de officio eodem providemus et vos ambos eidem officio preficimus ita quod per cessum vel decessum alterius aut aliam quamcumque dimissionem dictum officium non censeatur vacare in totum vel in partem sed in superstite et non cedente seu non se abdicante remaneat integrum el unus vestrum per cessum decessum abdicacionemaut aliam quamcumque alterius dimissionem solus continuet et administret illud dum vivat nulla alia nova provisione mandato consulta seu confirmatione desuper expectatis quia nos ex superabundanti cautela post cessum vel decessum vestrum alteri superstiti vel non cedente aut non se abdicanti conferimus nunc pro tunc et e converso et collalum intelligi volumus cum juribus et pertinentiis suis. Providentes tamen et expresse dumtaxat retinentes quod quitatio ordinaria dicti officii dicto patri vestro soli remaneat seu reservetur et exercitium suplicationes decretandi mandata apponendi et processus actuandi et alia que per Scribas mandati ordinarii nostre cancellerie solent et possunt exerceri ne ampliari numerus Scribarum mandati videatur in quibus omnibus succedatis atque ea omnia peragatis auctoritate presentium sineque alia concessione seu provisione nova eodem patre vestro decedente sive cedente seu abdicante se ab officio eodem. Mandantes locumtenenti generali nostro in dicto principatu Cathalonie cancellario vices regenti Cancellarie prothonotario et aliis officialibus domus nosire eorumque locatenentibus nec non Gerenti vices nostri generalis Gubernatoris et Baiulo generali in Cathalonie principatu vicario et consiliariis Barcinone ceterisque officialibus et subditis nostris presentibus et futuris ad quos spectet et cuilibet eorum quod vos dictum Franciscum Carbonellum quam diu vixeritis pro Scriba mandati et tenente claves dicti nostri Archivi cum dicto patre vestro et sine eo habeant et teneant et ilii ad quos spectet in possessionem officii ipsius prestito per vos solito juramento vos inducant privilegiumque nostrum huiusmodi diligenter inspectent et singula in eo contenta ad unguem teneant et inviolabiliter observent et facient per quos deceat observari. In cuius rei testimonium presentes fieri jussimus nostro comuni sigillo inpendenti munitas. Datum in Civitate Cordube die vicesimo primo mensis Maii anno a nativitate Domini MCCCCLXXXIII reignorumquenostrorum videlicet Sicilie anno sexto decimo Castelle et Legionis decimo Aragonum vero et aliorum quinto.
Yo el Rey.
Dominus Rex mandavit michi Gaspari Darinyovisa per thesaurarium generalem et locumtenentemconservatoris generalis.
P.

Doc. 18