III, R CODICE DERTUSENSI N.°41.

III 


R CODICE DERTUSENSI N.°41.

Carmina quae sequuntur unam codicis paginam sine inscriptione replent. Jam pro parte edita sunt inter opera HILDEBERTI Cenomanensis episcopi (ed. Beaugendre, 1708, col. 1351), scil. versus 9-10 cum titulo: De sumptione sacrae eucharistiae, ac versus 1-8 cum titulo: Poenitentia ad rectam eucharistiae administrationem necessaria. At num sint Hildeberti valde dubitandum. Cf. HAURÉAU, Les mélanges poétiques d’ Hildebert de Lavardin, p. 101-102.

Astans altari, pia mens, gaude lacrimari;
Libans libari, sacrans curato sacrari.
Agnum fiendo vora, fiens dilue membra cor ora,
Misterio magno propians sis agnus in agno.
Agnum sumpturus sis omni crimine purus,
Nec prius hunc capias quam fiendo victima fias.
Te primum luctu, post vitae pascito fructu:
Lacrima dat risum, mala demit, emit paradisum.
Dat Jhesum Ihesus, manet omnis ab omnibus esus
Manditur illesus, bibitur non vulnere cesus.
Misterium pulcrum: cruor ara, calixque sepulcrum,
Corpus grana sacrum, cruor uva fit. unda lavacrum.
Fac bona, feda lava, rege te, cole jus, fuge prava.
Cerne quid es, quid eris, modo fios cras fex morieris;
Te non communi sed unifica dape muni:
Hec manet, illa perit; hanc mens, illam caro querit.
Penam pertracta, fugis hinc erronea facta:
Pena stat, error abit; quos hic ligat illa ligabit.
Ve tibi, ve tibi ve! qui perdis tempus olive;
Qui pro flore brevi perdis bona perpetis evi.