DOCUMENTOS A QUE SE HACE REFERENCIA EN LA BIOGRAFÍA.

DOCUMENTOS A QUE SE HACE REFERENCIA EN LA BIOGRAFÍA. 


N. 1.

Varia 12. Notariorum 4. Alfonsi IV, n. 2931, fól. 62 v.

Petri Michaelis Carbonell.

Nos Alfonsus Dei gratia Rex Aragonum Sicilie citra et ultra farum Valentie Hierusalem Hungarie Maioricarum Sardinie et Corsice Comes Barchinone Dux Athenarum et Neopatrieac etiam Comes Rossilionis et Ceritanie. Attendentes vos fidelem nostrum Petrum Michaelis Carbonell oriundum Civitatis Barchinone esse ydoneum et sufficientem ad tabellionatusofficium exercendum prestito prius per vos in Cancellarianostra juramento quod bene et legaliter vos habebitis in exercendo officio memorato constituimus et creamus vos eundem Petrum Michaelis in notarium publicum per totam terram et dominationem nostram ita quod in universis et singulis locis et terris ditioni et jurisdictioni nostre subiectis possitis recipere et conficere testamenta acta attestationessententias et quelibet instrumenta quorumcumque contractuum fuerint et quaslibet alias scripturas publicas et auctenticas et eas scribere et scribi facere per substitutuum aut substitutos a vobis juratos tamen de quibus quidem prothocolasive capibrevia faciatis notularum ut eterne memorie comendetur. Nos enim ipsis testamentis actis attestationibus sententiis instrumentis et aliis scripturis publicis et auctenticis per vos bene et legaliter conficiendis et scribendis aut scribi faciendis per juratos substitutos a vobis autoritatem nostram impendimus pariter et decretum ita quod eisdem in judicio et extra judicium fides plenaria adhibeatur et omnimodam obleneant roboris firmitatem tamquam publica manu facta dum tamen subscriptionem vestram et signum apposueritis in eisdem qua vos auctoritate regia notarium et ipsis contractibus interesse teneamini confiteri. Serenissimis igitur quibuscumque nostris locumtenentibus generalibus nostrum super his significamus intentum. Mandantes de certa scientia et expresse gubernatoribus nostris generalibus eorumque vices gerentibus vicariis baiuiis justiciis curiis suprajunctariis çalmedinis merinis juratis et universis et singulis aliis officialibus et subditis nostris ubilibet constitutis presentibus et futuris dictorumque officialium locatenentibus ut vos dictum Petrumpro notario publico habeant et teneant per totam terram et dominationem nostram ac in testamentis et scripturis vestris publicis et auctenticis adhibeant plenam fidem, Adjicimus tamen quod testamenta codicillos instrumenta illorumque notas et transumpta acta attestationes testium et alias scripturas publicas et auctenticas quos quas et que receperitis confeceritis et scripseritis aut scribi feceritis intra Comitatus Rossilionis et Ceritanie ac terras Confluentis et Vallispiriivestris sumptibus facere et de medietate preciorum inde habendorum secundum ordinationes regias procuratori nostro Rossilionis aut quibus voluerimus teneamini respondere. In quorum testimonium presentem cartam fieri jussimus nostro comuni sigillo impendenti munitam. Datum in Civitate Beneventidie tercio mensis Marcii anno a nativitate Domini Millesimo CCCCLVIII Regnique nostri huius Sicilie citra farum anno vicesimo quarto aliorum vero Regnorum nostrorum anno quadragesimo tercio. Patriarcha et Cancellarius.

Petrus Puguriol mandato Regio facto
per Patriarcham et Cancellarium qui
eum habuit pro sufficienti.
P.

n-2-fol-63-eiusdem-comissio